Ritter Hartmann von Gebstedt verkauft Land an das Kloster Paulinzelle

in die Zeit zwischen 1199 und 1220 ist eine Urkunde datiert auf der der Ritter Hartmann von Gebstedt ein Hufe Land von seinem Besitz in Gebstedt an das Kloster Paulinzelle verkauft.

Die drei Siegel dieser Urkunde sind leider nicht mehr erhalten.

Quoniam non tantum ea que ante oculos sita sunt, sed etiam rerum exitus prudentiam metiri oportet, proinde | ut ea, que iuste et rationabiliter fiunt, id apud posteros vigoris obtineant neque in eis cupiditate | vel oblivione fiat mutatio vel emergat dissensio, ita fragili hominum memorie provisum est, | ut, quod illi deperit, litterarum custodia conservetur. Huius ductu rationis ego Adilbero abbas ecclesie sancte dei genitricis in Cella domine Pauline totusque eiusdem ecclesie conventus ad presentium posterorumque noticiam transmittimus presentis scripti testimonio, quod miles quidam de Gebinstethe nomine Hartmannus mansum unum in terminis eiusdem ville situm, qui annuatim solvit V maldra, iam dicte ecclesie et nobis XXV marcis argenti vendidit. Ceterumque dominus Gisilbertus canonicus ecclesie beate Marie in Erfort divine retributionis intuitu fraterneque dilectionis qua ecclesiam nostram complectitur affectu nobis subveniens ad predictum mansum emendum XVI marcas ecclesie et nobis contradidit, ea tamen conditione interposita, ut vel de eodem manso vel de aliis reditibus ecclesie quicunque abbas fuerit pariterque conventus eidem domino Gisilberto quoad vixerit annuatim V maldra Erfordiensis modii ibidem Erforti persolvant et hoc in festo beati Martini; post mortem vero eius tam pro hiis quam pro aliis beneficiis huic ecclesie per eum abunde collatis et eius memoria ibi apud deum iugiter habeatur et anniversarius obitus sui dies singulis annis a conventu unanimi devocione celebretur omnesque utriusque sexus ibi deo servientes eo die de predictis bonis refectionem percipiant. Huius rei testes sunt: Cunradus prepositus, Lutherus decanus, Ionathas scolasticus cum universis fratribus ecclesie sancte Marie in Erfort, Herwicus prepositus sancti Severi et omnes fratres eiusdem ecclesie, Heinricus prior de Cella et totus conventus illius ecclesie, ex laicis vero Bertholdus vicedominus, Diethericus filius eius, Diethericus camerarius, Withego filius ipsius et alii quam plures.

Dorsualvermerk: Idem eciam Giselbertus contulit nobis hortum in censu solventem talentum consentiente fratre suo Friderico, ut sive de eodem horto vel de predictis bonis anniversarius eius apud nos agatur.

Ausfertigung Pergament lateinisch
Siegelbeschreibung: Die drei angeh. Siegel fehlen.

Quellen:

  • Thüringische Geschichtsquellen, Band VII, Dr. Ernst Anemüller
    Urkundenbuch des Klosters Paulinzelle,, 1. Heft, 1068 – 1314, S. 64
    Jena, Gustav Fischer 1889, Reg. 218 zu Urk. des S.A. Rudolstadt, P.D. 349 (71)